In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (Prežehnanie)

(Verím v Boha) CREDO in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

(Otče náš) Pater noster, qui es in calis: sanctificétur Nomen Tuum:
advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in calo, et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
Et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.

(Zdravas Mária) Ave Maria,
gratia plena,
Dominus tecum.
Benedicta tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui,
Jesus.


(Svätá Mária) Sancta Maria,
Mater Dei,
ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae.
Amen.

(Sláva Otcu) GLORIA Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Tajomstvá radostné – mysteria gaudiosa
1. quem, o Virgo, de Spiritum Sanctum concepisti
2. quem, o Virgo, visitando Elisabeth portasti
3. quem, o Virgo, in Betlehem peperisti
4. quem, o Virgo, in templo praesentasti
5. quem, o Virgo, in templo invenisti

Tajomstvá bolestné – mysteria dolorosa
1. qui pro nobis sanguinem sudavit
2. qui pro nobis flagellatus
3. qui pro nobis spinis coronatus
4. qui pro nobis crucem baiulavit
5. qui pro nobis crucifixus

Tajomstvá slávnostné – mysteria gloriosa
1. qui resurrexit a mortuis
2. qui in coelum ascendit
3. qui Spiritum Sanctum misit
4. qui te, o Virgo, in caelum assumpsit
5. qui te, o Virgo, in caelis coronavit

Tajomstvá svetla  – Mystéria lucis
1. Baptísma apud Iordánem.
2. Autorevelátio apud Cananénse matrimónium.
3. Regni Dei proclamátio coniúcta cum invitamént ad conversiónem.
4. Transfigurátio.
5. Eucharístiæ Institútio.

Fatimská invokácia: Domine Iesu, dimitte nobis peccata nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.

Zdravas Kráľovná – Salve Regina: Salve, Regina, Mater misericordiae, vita, dulcédo et spes nostra, salve. Ad Te clamamus, exules filii Evae, ad Te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (Prežehnanie)

Written by 

Pridaj komentár

Vaša e-mailová adresa nebude zverejnená. Vyžadované polia sú označené *

4 + 18 =